Version 1.1 of the definition has been released. Please help updating it, contribute translations, and help us with the design of logos and buttons to identify free cultural works and licenses!

OSHW/translations/la

From Definition of Free Cultural Works
Jump to: navigation, search

DICTVM PRINCIPIORVM DE TRACTABILIBVS FONTIVM APERTORVM (TFA), TRANSLATIO 1.0.[edit]

Tractabilia fontium apertorum sunt tractabilia quorum descriptio est publico praesto ut omnis descriptionem aut tractabilia ex illa descriptione fundata discere, mutare, publicare, facere, et vendire possit. Fons tractabilium, qui est descriptio ex quo faciuntur, in promptu in forma praelata facta est ad modificandum. In casu perfecto, tractabilia fontium apertorum elementis materiisque, rationibus solitis, infrastructurae apertae, argumento sine exceptione, et instrumentis fontium apertorum ad describendum facile in promptu utuntur ut potentia hominum ad tractabilia facienda et utenda maximo facietur. Tractabilia fontium apertorum hominibus libertatem technologiae suae gubernandae cum, ob permutationem apertam descriptionum, scientiam partiant et commercium facilius reddant dant.

DEFINITIO TRACTABILIVM FONTIVM APERTORVM (TFA), TRANSLATIO 1.0.[edit]

EXORDIVM.

"Tractabilia Fontium Apertorum" (TFA) est terminologia res tractabilia -- machinae, artificia, vel aliae res physicales -- significans, quorum descriptio publicata est ut omnis illas res facere, mutare, publicare, et uti possit. Haec definitio in consilium ad progressu aestimationeque diplomatum Tractabilium Fontium Apertorum suppeditare adiuvandum intendit.

Tractabilia programmaturá differunt ob opes physicales quae ad res physicales creandas semper mandandae sunt. Ita hominibus aut sodalitatibus res ("fructús") sub diplomate TFA fabricantibus manifestum faciendos sunt quod illi fructus a primo fabricatore nec fabricati, nec venditi, nec sponsi, nec ullo modo approbationem dati sunt, et quibuspiam notis a primo fabricatore tentis non utendos sunt.

Condiciones ad Tractabilia Fontium Apertorum publicandum normis sequentis obsequendas sunt:

I. DOCVMENTATIO.

Tibi cum documentatione, quae fasciculos descriptionis continet, tractabilia publicandum est et omnibus fasciculos descriptionis mutare publicareque concedendum est. Si cum fructu physicali documentationem non suppeditabis, tibi modum suppeditandum erit ut documentatio non maiore quam impensá aequá exscribendi teneat, et potius ex Interrete prehendendo gratis. Tibi cum documentatione fasciculos descriptionis in forma praeposita ad mutandum includendum est, exempli gratia, forma nativa fasciculi ad programmaturam CAD. Fasciculi de industria obfuscati non licent. Formae mediae analogae ad codicem programmandi compositum, ut imago tabulae circuitae imprimitae ex programmatura CAD, pro fonte non licent. Diploma te suppeditare fasciculos descriptionis in forma pernota apertaque requirat.

II. SPATIVM.

Documentationi tractabilium quam partem, si non omnem, descriptionis sub diplomate est publicatam plane enumeranda est.

III. PROGRAMMATVRA NECESSARIA.

Si descriptio sub diplomate quidquid generem programmaturae ad proprie operandum primaque officia explenda requirit, diploma unam ex condicionibus sequentibus requirere licet:

A) Tibi interfaciés satis describenda sunt ut programmaturam fontis aperti ad proprie operandum primaque officia explenda artificium scribendam esse simplicem putent. Exempli gratia, diagrammas temporis magno ennaratas vel pseudocodicem includere requiratur ut interfacies in operatione plane illustret.

B) Programmatura necessaria sub diplomate fontis aperti ab OSI approbatá publicata est.

IV. OPERA DERIVATA.

Diplomati mutationes operaque derivata sinenda est, et eandem sub condicionibus eisdem atque diplomatis primi operis publicari sinenda est. Diplomati omnibus fructús ex fasciculis descriptionis creati, ipsos fasciculos descriptionis, et opera derivata fabricare, vendire, publicare, et uti sinenda est.

V. LIBERE PVBLICARE.

Diplomati ab aliquo documentationem vendire aut donare non restringenda est. Diplomati mercedem ob venditionem operum derivatorum non requirenda est.

VI. ATTRIBVTIO.

Diploma documentationes derivatas, et denuntiationes iuris proprium scriptoris in artificiis, attributionem ad licensores suppeditare cum fasciculi descriptionis, fructús fabricati, et/aut opera derivata publicentur requirere licet. Diploma illam attributionem usori artificium ex more utento praesto esse requirere licet, sed formam certam ad ostentum requirere non licet. Diploma opera derivata nomen aut numerum translationis ex primo descriptione differentem ostendere requirere licet.

VII. NULLA DISTINCTIO INTER HOMINES AUT GREGES.

Diplomati inter homines aut greges hominum non distinguenda est.

VIII. NULLA DISTINCTIO INTER DISCIPLINAS.

Diplomati ab aliquo opere vel tractabilia fabricata in disciplina certa uti non restringenda est. Exempli gratia, a sodalitate usum tractabilium aut a investigatione nucleari non restringenda est.

IX. PVBLICATIO DIPLOMATIS.

Fas a diplomate concessum ad omnem quo opera publicatur pertinendum est sine exsecutione ab illis partibus diplomatis secundae requirenda.

X. DIPLOMA ESSE CERTA IN FRUCTU NON LICET.

Fas a diplomate concessum de opere sub diplomate esse parte fructús certi dependere non licet. Si pars ex opere extrahitur et sub condicionibus diplomatis in usu est aut publicatur, omnes quo illud opus publicatur fas eundem atque fas in primo opere concessum tenere debet.

XI. DIPLOMA ALIA TRACTABILIA AUT PROGRAMMATVRAM RESTRINGERE NON LICET.

Diploma alias res quae cum opere sub diplomate aggregantur sed quae non ex illo derivatae sunt restringere non licet. Exempli gratia, diploma nec omnia tractabilia cum re sub diplomate vendita esse fontis aperti nec programmaturam fontis aperti solum esse in usu extra artificium requirere non licet.

XII. NECESSE EST DIPLOMATI ESSE TECHNOLOGIÁ NEVTRVM.

Nulla condicio technologiam certam, partem vel elementum certum, materiam certam, aut modum interfaciei, aut usum certum eiusdem requirere licet.

POSTSCRIPTVM.

Signatores huius definitionis Tractabilium Fontium Apertorum noscent quod causa pro fontibus apertis solum unum modum informationis partiendi repraesentat. Omnem hominem esse aperti et adiutores in omne modo cohortamur et sustinemus, utrum illi modus cum hoc definitione congruit necne.

DIPLOMATA ET TRACTABILIA.[edit]

Cum Tractabilibus Apertis faveat, magno momento est planum fabricatoribus facere quantum diplomata sua gubernare descriptiones suas possunt. Sub lege C.F.A., et lege in plurimis aliis locis, ius proprium scriptoris ad descriptiones electronicas adhibet. Ius praecipuum adhibet. Exitus est diploma Tractabilium Apertorum consilios sed non artificios factos nec etiam modum ex eadem descriptione differentem quod non est ex primo exscribit restringat. Sectio adhibens in lege iuris proprium scriptoris est 17.102(b), quae dicit in hoc modo:

In nullo casu tutela operis inauditi scriptoris sub iure proprium scriptoris ad ullam sententiam, modum operandi, rationem, systema, conceptam, principium, aut inventum adhibet, formam in quo describitur, explanatur, illustratur, aut in illo opere effingitur neglegens.